monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 2, 17
SILO POMPEIUS has adiecit quaestiones: an, si, quod facere ei licuit, fecit, non possit maiestatis lege accusari: potest, inquit; haec enim lex, quid oporteat, quaerit, aliae, quid liceat. licet ire in lupanar; si praecedentibus fascibus praetor deducetur in lupanar, maiestatem laedet, et(iamsi) quod licet fecerit. licet qua quis velit veste uti; si praetor ius in veste servili vel muliebri dixerit, violabit maiestatem. deinde illam fecit quaestionem, an hoc facere ei licuerit: non licuit, inquit, illo loco aut illo tempore aut ex illa causa occidere. quaedam quae licent tempore et loco mutato non licent.